Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Jesus Before Pilate
Luk 23:1  et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
Luk 23:2  coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
Luk 23:3  Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
Luk 23:4  ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
Luk 23:5  at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
Jesus Before Herod
Luk 23:6  Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
Luk 23:7  et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
Luk 23:8  Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
Luk 23:9  interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
Luk 23:10  stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
Luk 23:11  sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
Luk 23:12  et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
Luk 23:13  Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
Luk 23:14  dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
Luk 23:15  sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
Luk 23:16  emendatum ergo illum dimittam
Luk 23:17  necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
Pilate Delivers Jesus to Be Crucified
Luk 23:18  exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
Luk 23:19  qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
Luk 23:20  iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
Luk 23:21  at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
Luk 23:22  ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
Luk 23:23  at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
Luk 23:24  et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
Luk 23:25  dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
The Crucifixion
Luk 23:26  et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
Luk 23:27  sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
Luk 23:28  conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
Luk 23:29  quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
Luk 23:30  tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
Luk 23:31  quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
Luk 23:32  ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
Luk 23:33  et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
Luk 23:34  Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
Luk 23:35  et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
Luk 23:36  inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
Luk 23:37  dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
Luk 23:38  erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
Luk 23:39  unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
Luk 23:40  respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
Luk 23:41  et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
Luk 23:42  et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
Luk 23:43  et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
The Death of Jesus
Luk 23:44  erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
Luk 23:45  et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
Luk 23:46  et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
Luk 23:47  videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
Luk 23:48  et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
Luk 23:49  stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
Jesus Is Buried
Luk 23:50  et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
Luk 23:51  hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
Luk 23:52  hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Luk 23:53  et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
Luk 23:54  et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
Luk 23:55  subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
Luk 23:56  et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum



List of Articles
번호 분류 제목
1327 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 01
1326 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 02
1325 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 03
1324 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 04
1323 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 05
1322 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 06
1321 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 07
1320 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 08
1319 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 09
1318 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 10
1317 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 11
1316 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 12
1315 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 13
1314 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 14
1313 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 15
1312 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 16
1311 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 17
1310 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 18
1309 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 19
1308 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 20
1307 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 21
1306 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 22
1305 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 23
1304 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 24
1303 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 25
1302 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 26
1301 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 27
1300 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 28
1299 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 29
1298 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 30
1297 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 31
1296 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 32
1295 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 33
1294 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 34
1293 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 35
1292 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 36
1291 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 37
1290 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 38
1289 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 39
1288 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 40
1287 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 41
1286 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 42
1285 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 43
1284 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 44
1283 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 45
1282 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 46
1281 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 47
1280 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 48
1279 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 49
1278 Genesis Latin Vulgata, Genesis, Chapter 50
1277 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
1276 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
1275 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
1274 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
1273 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
1272 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
1271 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
1270 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
1269 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
1268 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
1267 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
1266 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
1265 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
1264 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
1263 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
1262 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
목록
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 ... 21 Next
/ 21

All the Bibles, Commentaries and Dictionaries here have their own rights.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca 한글 링구아 프랑카

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소